ANSEGISUS

ANSEGISUS
ANSEGISUS
Abbas, capitularium legum Caroli M. et Ludovici, filii eius, collector. Item Archiepiscopus quidam in Gallia sub Carolo Calvo, Spondan. in Epitome A. C. 775. n. 6. Trithem. Sigebert. Abbas fuit Laubiensis seu Lobiensis (quod est Benedictinorum illustre Coenoobium, ad sabim fluv. in dioecesi Cameracensi, sed sub ditione Leodiensi) postea Archiepiscopus Senonensis: cuius quanta suô tempore fuerit auctoritas, ex Odoranni Monachi Senon. Chronico videre est; Annô ab incarnat. Christi 882. obiit Ansegisus vener abilis Senonum Archiepiscopus, totius Galliae et Germaniae Papa secundus feliciter --- Hic Carolum Calvum unxit in Regem et postquam primatum totius Galliae obtinuit, et supremâ moderatione secundus Papa appellari meruit, in Synodo habita in loco ----
Pontigonis -- ann. 876. Fudaeos --- et Moniales ab urbe Senonica expulit, etc. Vide ibidem Epitaphium eius octostichô comprehensum, Hic itaque LL. Ecclesiasticas Caroli M. ut et Ludovici Pii eius filii et Lotharii nepotis collegit, et in duos, uti saeculares LL. itidem in duos libros retulit, publicavitque A. C. 827. Imperii Ludovici annô 13. Indict. 5. ut ipse testatur in Praefationis initio, quam Capitulis praemisit, ubi totius operis rationem et modum digestionis exponit. Praemittitur libro primo ipsius Caroli M. praefatio, lectu dignissima; continetque is Capitula 168. Secundum incipit ipse Collector aliâ, sed brevi praefatione, quâ monet, se in eum coniecisse Capitula Ecclesiastica, Ludovici Pii et Lotharii Imperatoris, complectitur autem eo Capitula 47. quorum primum est Imperatoris praefatio. Tertium itidem novâ praefatione, ut et quartum, orditur Ansegisus, monens se tertiô illa ad mundanae augmentum Legis pertinentia, quae Dominus Karolus Imperator edidit, et quartô eiusdem argumenti, quae --- Dominus Ludovicus Aug. et Lotharius Caesar fecerunt, capitula adunavisse libellô: continet vero tertius Capitula 89. quartus vero 75. Sequuntur tres appendiculae, etc. His postea 4. libris ab Ansegiso non satis diligenter, aut potius non satis plene collectis, Benedictus Levita libros tres, quintum nempe, sexum et septimum, adiecit, in quos non tantum praedictorum Imperatorum Capitula, sed et alia insuper coniecit, ut infra videbimus. Vide Gerh. von Mastricht Historiâ Fur. Eccles. num. 193. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Ansegīsus — Ansegīsus, 1) A., geb. bei Rheims, Abt zu St. Michael, seit 871 Erzbischof zu Sens, päpstlicher Vicar in den Ländern Karls d. Kahlen, erster Primas von Deutschland u. Frankreich; war als Gesandter Karls einigemal in Rom; st. 883. 2) A., von… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ansegisus — • Archbishop of Sens; d. 25 November 879, or 883 Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006 …   Catholic encyclopedia

  • Ansegisus, S. (1) — 1S. Ansegisus (Ansigisus), Abb. (18. al. 20. Juli). Altd. = der tapfere Genosse. Der hl. Abt Ansegisus von Fontenelle (St Vandrille) im Bisthume Rouen war der Sohn eines gewissen Anastasius und der Himilrada und wurde um das Jahr 770 geboren. Von …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Ansegisus — Ansegis (* um 770; † 20. Juli 833 oder 834 in Fontenelle) war Abt von Fontenelle (St. Vandrille) und wird von der römisch katholischen Kirche als Heiliger verehrt. Der aus fränkischem Adel stammende Ansegis wurde in dem berühmten… …   Deutsch Wikipedia

  • Ansegisus — Infobox Saint name=Saint Ansegisus birth date=c. 770 death date=death date|833|7|20|df=y or 834 feast day= venerated in=Roman Catholic Church imagesize= caption= birth place=France death place=Fontenelle titles= beatified date= beatified place=… …   Wikipedia

  • Ansegisus (2) — 2Ansegisus, Aëp. (25. Nov.) Ansegisus war zuerst Abt des Klosters des hl. Petrus und dann Erzbischof von Sens in Frankreich. Er starb im J. 877 und wurde in der Klosterkirche des hl. Petrus begraben. Bei Buc. Sppl. wird ihm der Titel »ehrwürdig«… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Ansegisus (Archbishop of Sens) —     Ansegisus     † Catholic Encyclopedia ► Ansegisus     Archbishop of Sens; d. 25 November 879, or 883. He was a Benedictine monk, Abbot of St. Michael s, at Beauvais, and in 871 became Archbishop of Sens. After Charles the Bald was …   Catholic encyclopedia

  • Ansegisus (Archbishop of Sens) — Ansegisus (the latinized form of Ansegis, see there for homonyms) was a Benedictine monk, Abbot of St. Michael s, at Beauvais, and in 871 became Archbishop of Sens.After Charles the Bald was crowned Emperor by Pope John VIII, he asked the Pope to …   Wikipedia

  • Ansegisus (disambiguation) — Ansegisus (Latin form of the Germanic name Ansegis, French form Anségise) can refer to: * Saint Ansegisus, abbot of Luxeuil Abbey and Fontenelle Abbey * Ansegisel, Frankish duke and mayor of the palace * Ansegisus, archbishop of Sens …   Wikipedia

  • Ansegisus, Saint — • Benedictine monk, abbot, reformer, d. 833 or 834 Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006 …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”